- FACTIONES
- FACTIONESaliter Partes, quod vide dicebantur in ludis Circensibus, aurigarum pro palma certantium divisi coetus, quos colores distinguebant a se invicem, et pompâ procedente, favorem, studia ac sponsiones spectantium, prout quisque in hanc vel illam Factionem erat propensus, excitabant. Sidon Apollin. Carm. 23.—— Pars adversa micat.Harum quatuor erant, de quibus ita Tertullian. Ab initio duo soli fuêrunt colores, albus et rufus. Albus hiemi ob nives candidas; rufus aestati, ob Solis ruborem, voti erant. Sed postea tam voluptate, quam superstitione provectâ, rufum alii Marti, alii album Zephyris consecrarunt: Prasinum vero terrae Matri vel Auctumno etc. Dicebantur autem a coloribus viridis, caerulei, coccini, albiqueve panni, quo donabantur, Prasina, Veneta, Rufata et Albata: quibus Domitian. Imp. Suet. in eo c. 7. duas gregum factiones aurati purpureique panni addidit. Harum, ad reprehensionem usque, studiosi quidam Principes fuêre. Prasinam amplexus est Caligula: Venetae factioni Vitellius ita erat addictus, ut ei semper faveret, Suet. in eo c. 14. Tum agitatores ipsos habuêre in pretio, Caligula Incitatum, Nero Prasinum, Domitianus Passerinum et Tigrim: Nerva Scorpium etc. quorum victorias carmine extulit Martialis. Meminit Boculicuiusdam Asconius: M. Aurelii Dioclis C. Apuleii Dioclis, C. Pompeii Eusceni et Fusci vetera Epigrammata. Mart. tres Factiones coniungit: l. 14. Apoph. Epigr. 131. cuius epigraphe lacernae CoccineaeSi Veneto, Prasinve faves, quid coccina sumis,Ne fias ista transfuga sorte, vide.De Prasina separatim Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 195.Totam hodie Romam Circus capit, et fragor auremPercutit, evemum viridis quo colligo panni etc.In fignum committendarum Factionum Praetor, qui plerumqueve hos ludos edebat, mappam candidam e sella suspendit; vel in aurigantes misit: qui mos fluxisse a Nerone legitur; Ille enim populo missus flagitante, mappam per fenestram iussit abici, Cassiod. l. 3. Variar. Exhibebantur autem olim, ut Varro docet de Pop. Rom. viginti quinque mislus, quorum ultimus Aerarius dictus est, eo quod de collatione populi exhibebatur, quae desiit esse, postquam conferendae pecuniae consuetudo sublata est, Serv. in Georg. l. 3. Domitianum vero centum missus, sed quinis tantum spatiis, exhibuisse, Suet. narrat in vita eius. Numerus victoriarum, ut ex marmoribus antiquis patet, tumulorum cippis aut statuarum elogiis, una cum Factionis mentione, addito genere gentequeve agitatoris, inscribi consuevit. Ita inter alia fragmentum veteris Inscriptionis: Cl. Aurelio. Polyphemo. Domino. et Agitatori. Factionis Russatae. Togeni. Caesareo. Sui temporis. Primo. et Solo. Factionario ob gloriam. Ex iisdem patet, in Factionibus singulis fuisse, quos Procuratores appellabant, item Medicos etc. Durarunt haec certamina, usqueve ad tempora Iustiniani, sub quo, cum ex Prasinae et Venetae contentione seditio exorta, et quadraginta fere hominum milia trucidata essent, Factionum nomina abolita sunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. cum Paralipomenis Thomae Dempsteri, Salmas. ad Solin. p. 901. et seqq. ubi totam Rem Circensem erudite exponit, et de Factionis inprimis Circi, in quatuor colores et greges divisae, origine ac instituto primo, disserentium sententias expendit, nec non supra in voce Aurigatio etc. Ab his Circi Factionibus, ac coloribus, morem per varios colores excolendi servitia, quas Liureas vulgo appellant, fluxisse, arbitratur Octav. Ferrar. de Re Vest. l. 3. c. 4. Vide in ea voce. Ab iisdem Factionarii dicti, in Inscr. modo memorata et l. I. Cod. Theodos. de Equis Cur. qui Circorum factionibus praeerant: Δήμαρχοι Byzantinis Scriptoribus; Factionum domini Lamprid Vide Bulinger. de Circo c. 47. Aliud quid Factor est, quam vocem inique Oleariorum cancellis circumscriptam esse a Vett. queritur Scalig. cum ea potius Poetis conveniret. Erant nempe Factores Romanis dicti, qui oleum facerent, uti docet Laur. Pignor. Comm. de Servis. Sed et Factiones atque inde Factores appellatos esse, qui pilâ trigonali luderent, adnotavit Cael. Rhodig. l. 20. c. 18. De vocis significatione sequiore, vide Iac. Ouzel. ad Minuc. Fel. p. 51. et 52.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.